OCR
20. Fallitur hoc quisquis Stephanum sub marmore quaerit, Gloria qui terris, qui modo vita fuit. Quomodo qui terras implevit et astra: morari Sede potest parva? quomodo vita mori? 21. Dum senibus maiora facis Stephane inclyte: Te mors Ante diem rapuit, dum putat esse senem. 22. V. Quis iacet hoc busto? Pietas, Victoria, Pax, Mars? Quae loca tot claudunt numina? Mors Stephani. Unica non potuit tam parva sede morari Gloria: Cur? terras, astra, fretumque replet. 23. VE Bathoree armipotens, te Principe visa renasci est Rerum optata salus: te moriente mori. 24. VII. Bathorei brevis haec tumba est, quem maxima monstrat Facta fuisse Deum, fata fuisse hominem. 254