OCR
20 25 30 35 40 45 50 55 Bathorei trepidum super Oriona tridentes: Iam faciem saevi non terga videbimus hostis: Clausit cuncta pavor; belli Deus obticuit Mars, Pullaque deiectis victoria degener alis, A4 Odit equos, oditque viros. Hei qualis agit sors Res hominum, quibus est obnoxia casibus aetas! Deflevi iuvenis vos o mea cura sodales, Attonitas cum pestis edax depasceret urbes, Moeroris rudimenta mei: mox ordine fratrum Fata trium: hinc summam generis matremque patremque Quos rapuit lux una duos: Mihi saeviit uni Mors: levis ictus erat: Nunc alte vulnus adactum, Quod non ulla dies, non ullum obliteret aevum. Quid doleam infelix, nisi nil superesse dolendum! Qui vitam dabat, hos artus qui spiritus egit; En iacet, en vitam secum et spes abstulit omnes: Mortua membra sumus inhumandaque. Non homo, non rex Unus obit; sed honos, sed longo parta labore, Et iam certa salus una cecidere ruina. Flent mutae leges, Regis regnique potestas Tecum nata perit; non cedunt arma togatis: Icta metu trepido mussant fora, curia moeret, Omnia solus eras. Qualem te nuper in armis Suppliciter venerantem aras, et opima sacrantem Caeruleo a Borea, et tremefactum vidimus orbem. Non erat haec aetas tam magno lumine digna, Non erat hic populus. Si te melioribus annis, Vel saltem meliore loco tua fata tulissent; Quanta patet tellus, uni tibi consona vatum Certaret chelys in laudes. Si te duce Troia, Vel Macedum populi, vel robora Romanorum Aucta forent. Tu Pelides, tu fortior Hector, AS" Maior Alexander, gravior pro Caesare Caesar, Natus eras: non Creta Jovem, non India Bacchum, Vana nec Herculeos laudaret Graecia caestus, Nestoras, et geminos, et cum Rhadamante Lycurgum. Quid tibi nunc Sismunde animi miserande? quot imo Corde premis gemitus, aeger? vivisque videsque Ad Nepotem Dilecti funus patrui, qui nuper ovantem Sigismundum. Amplexus, Diis ingratis tot vota vovebat Votaque solvebat, ne te gravis exitus olli 245