OCR
1270 1275 1280 1285 1290 1295 1300 1305 Seditio, et civile nefas atgue advena sanguis: Heu pietas, priscumgue decus, nunguamne resurget Ungarici flos imperii, si parcere certum est Cur nimium cessas author Deus? erige busto Corvinos, sacra redeat Ladeslaus ab urna, Bellipotens veteri procedat Iula sepulchro. Interea donec cessas, atque ira residit: D4 Ne prohibe fractis iuvenem hunc succurrere rebus Hic lacerae spes una rati, quo praeside surget Priscus honos, veteresque inducet patria cultus. Ergo Dei donis, Zeloque animatus Olympi Tecta remetiris patriae, iuratus in omnes Fortunae eventus, seu te infera regna iuberet Spiritus ille sequi, flammasve marisve profunda. Quis mihi nunc lymphas Aon, quae lympha furorem Sufficiet? volucres quis Pegasus induet alas? Dum vitae monimenta tuae, variosque labores Evolvo divine puer, quibus hostibus unus Oppositus, quales valida cervice tumultus Sustuleris, non tristis hyems, non ignis anhelus Te tenuit, quoties furtis tentatus et astu Vicisti, non ulla lues pervertere mentem Evaluit, donis et inexpugnabilis auro Insignem egisti superato ex hoste triumphum. Parce tua virtute puer tam magna vel ausis Acta putes, Deus illa Deus, sic invia Moses Aegypti, et rubrum sicco pede transiit aequor. Sic Babyloniaca tres in fornace puellos Ignis non violavit edax, flammaeque pepercit Credibile est aliquem superis e fratribus aethrae Perpetuum lateri comitem, sociumque laborum Advigilasse tuo, tali duce nulla malorum Tempestas, non ulla animum deiecit egestas. Evolvant leges alii digestaque regum, D5" Crimina discutiant et ius violabile firment, Iactent se bellis alii, turpique cruore, Assistant lateri regum, furtisque beentur, Praecipites alios amor irrequietus habendi Torqueat insomnes, curaque coquantur inani, Tu regere Andrea patriam pietate memento. Ecqua tuos divine puer satis aequa labores 219