OCR
755 760 765 770 775 780 785 790 Perge segui fatum, nos nulla vetabit egestas Crues esse tuos. Amnes sic fatus amicos Legatos raptim patrias dimittit ad oras. Liptovios Vagum ingentem designat in agros Aurificemque Garum, Pisonia moenia tandem Excipiunt laetos, grato pia vota Tonanti Reddimus: Hic ingens iuvenumque senumque caterva Strata viasque replet, genibus iuvat oscula sacris Inserere, accedunt laeti melioribus annis Gavisi vixisse senes, procede sepulchro Ecce tui desiderio tua limina visit, Hunne tuus sanguis, spe iam maiore superbi, En vultus quos aere colis, quos ducere cera Dulce fuit, prodi, vivum complectere numen, Quo fortes cecidere Scythae. Da basia nato, Perfruere optato venerandi antistitis ore, Et civem cognosce tuum, quo praeside surgit Relligio, nostrisque diu procul exul ab oris Vita redit fessis, atque aurea cuditur aetas Ceu miti regnante Numa. Convivia laeti Instaurant, properisque frequens fremit aula ministris. Humanos, quidcunque parens produxit in usus Ungaria, aeria quicquid regione vagatur Expediunt, pater ipse suos ad sicca natantes Ister agit, dapibus cuncti vinoque soluti Euhyon ingeminamus, Opes quis Adonidas illius Aequarit mensae, toto licet Aone torrens Vena fluat, resonam laetis accentibus urbem Plaudentes choreas, et re licet aegra Radeci*” Membra vetent, pandentem aulas et Daedala tecta Et te cunctorum artificemque ducemque bonorum Zaloci, fidei decus atque exemplar herilis. Luxuriat vario regalis mensa paratu: Exundans opibus, patribusque augusta verendis Heroas centum famulos, centum Ganymedes Aspicias, magnosque putes accumbere Divos. Sic ubi maternae cunabula Iuppiter Ides Visit, et aequaevum citat ad convivia coelum, Diva immortali circumfremit hospite Creta, Saltant ad numeros Satyri Faunusque choraules, 204 Pisonium. C3" Convivium Ungaricum. Ilustris[fsimus] Radecius. Zalocius.