OCR
2675 2680 2685 2690 2695 2700 2705 2710 Sarmatici vetuere duces, ne cautior hostis Incautam Scythico pubem circundaret astu. Centum oratores tectum ad crudele tyranni Ire placet, glauca velatos Pallade frontem, Oui mandata ferant, violatague federa firment. Non hominum ritus, non gentis iura propinquae Barbariem tenuere viri, quin carcere foedo Auderet regum medios temerare precantes. Omne nefas licitum sceleri, non talio mentem Non gravior vindicta movet, poenaeve suorum, Maior in hos rabies, pronique licentia ferri Ut didicit non esse pius, fruiturque nocendo, Tantum animi fasces addunt Scythiaeque potestas. Ergo ubi per populos et saucia corda cucurrit Heroum, scelus infame, atque iniuria duplex, Arma arma ingeminat plebes, fremit arma Senatus Turba ruunt, rapuere aquilas, et caede recenti Squallentes tergent gladios, novat arma satelles Comit equum, crinit galeam, praecingitur ense Tympana maesta gemunt iterum, mugitque cruentus Bellum Moscoviticum. Stridor agris, tristem raucus canor increpat aethram, Ingens iuratur bellum, volat undique ad arma Martia Sarmatiae pubes, clypeataque totis 168 Agmina densantur campis, perstringit ahena Lux oculos, celsisque ardent in nubibus hastae. Nec minus invalidi, (libertas aurea ducit) Huc ultum venere senes, huc rure relicto Vulgus iners, nec agri nec culta novalia curae In gladios abeunt falces, ligo, rastra, bidentes, Sic cum indignantes armarent Hellada Bello Tantalidae, innumeris fervebat classibus Aulis. Proxima patritios Lithuania cogit equestres Litvani. Faeta viris tellus, agit hos in praelia ductor Insignis Radivillus’* avis, et fulmine linguae, Exercentur equis iuvenes, secat aequor apertum Bellator sonipes, et fraena frementia mandit. Asper Amaxobias deterget Mazo bipennes Massovii. Herculeos armans iuvenes, floremque virorum. Tu quoque trux tetra nulli cessure Ruthene, Rutheni. Sive rotas gladios, iaculo seu Tartaron urges, 172