OCR
2310 2315 2320 2325 2330 2335 2340 2345 Floret ager, librant intentis pila lacertis Pulvereos hortantur eguos, pars aerea suta Thoracum implicitant humeris pars cornua lentant, Exercent per inane manum, et sola putria tundunt Pars fluvios arcent aditu, pontesque rescindunt Ne spes ulla fugae victis, statioque supersit Pannoniis claudunt saltus, atque obice vivo Omne latus belli cingunt. Ubi Pannones ergo Quave via speranda salus? hinc ferrea septa Inde palus ingens interceptique meatus Gurgitis impediunt, quoniam nil undique restat, Hoc erit hoc virtutis opus perrumpere claustra Armorum obstantesque vado prosternere truncos 155 Tela viam, tutos praebebunt corpora pontes Nec minus imbelles iuvenum nuruumque catervae Innumeros victis laqueos et tristia nectunt Lora manu, pedicas pueri manicasque trinodes In poenam expediunt patres haec vincla manebunt Si vivent gladii immunes, aptate catenas Crudeles nati, victor quibus implicet Hunnus Colla patrum, heu caecae mentes ignaraque fati Consilia, heu secura sui mortalia, temnunt Tam paucos freti numero, non praelia miles Sed praedam, atque hilares superato ex hoste triumphos Cogitat, et tutae metitur gaudia pugnae, Iamque truces Bellona comas cristata trilingui Angue venit, tonat in nimbis et flammea Gorgon Tela quatit, saevam in cladem parat aegida Mavors. Stant duplices adamante togae, fluit ignibus umbo Atracius, saevoque fluunt incendia vultu, Ante volat dominum Pavor, armiger Iraque rubra Subsultant hincinde minae latus urget utrunque Mors comes et leti merces cruor, alta catenas In poenam vindicta rotat, spoliisque lacertos Aptat ovans, ipse in mediis dux igneus hasta Fulgurat increpitans biiuges, et grandinat ore Tum grege de rapido crispantem pila Pavorem Alloquitur, non illo alius prosternere caecum Vulgus et insano confundere castra tumultu, Aut falsos melior quisquam sparsisse timores Elicit hunc ultro pater et sic turbidus infit. 163