OCR
1320 1325 1330 1335 1340 1345 Stephanu basilia 120 Armatas Sthephani laudes, Riphaeague bella, Quem vatum Clio volucris, memor arbiter aevi Quave iubes inflare tuba? nunc tota laborat ‘Thespia, vixque tuus sic unquam expalluit Aon. Tu vis es vatum, Clio tibi furva vetustas Concessa est. Da plus aliis Dea numinis, Unum Si pius est Helicon, si iustis Aone votis Durat honos, sic largus Hias, aeternaque Cyrrha Vatibus ambrosios sitientibus impluat haustus, Annue dia mihi, nec enim novus advena sacras Pulso fores, duce te primaeva genethlia lusi, Sit quoque fas sacro cinctam diademate frontem, Bucolicis miscere iocis, sine paupere vena: Primitias laudum emoduler, non horrida bella, Non arctos, Scythiaeque iugum, me symbola grati Elicuisse animi sit fas. Ades enthea virgo, Huc ades, et virides mecum spatiare per hortos Historiae, timidumque ignota per avia deduc Aonas ad fontes, et flumina mellis Himetti.?” Numen adest, audimur io, date cymbala vati 121 Sentio anhelantis Phoebaeum pectoris aestrum Vaticinus venit ecce calor, flue tibia carmen, Eia chelys, quo mens quo spiritus urget, eamus. Ergo minae cecidere poli, non cassa piorum Vota cadunt, flexit superos Astraea nocentes Ecce novum pulsa, fundit se nube serenum, Virtutique aperitur iter, discedite luctus: Nunc inhonora rudi, tandem procede sepulchro Pannonis, effaetaeque situm depone senectae. Curre rota meliore dies, Sol alme benignos, Consumptaque colu scelerum, felicia Parcae Pensa neant. Sed te tua, seu Amphisa moratur, Sive sacrum gelido permutas Aona Tempe, Ne pigeat Clio tantarum exordia rerum 137