OCR
705 710 715 720 725 730 Et civis et manes erimus, cassogue gueremur Praeteriisse dies et ademptum aetatis honorem. Heu miseri, guos hoc breve ver in limine vitae Destituit iuvenes, ah guos temeraria virtus Lancinat, ecguid honos etenim sine flore iuventae Gloriolaegue leves et futilis aura iuvabit? Nonne fuit satius turba curisgue solutos Hic inter Veneres molli dare tempora ludo Quam tot in exhaustos terraeque marisque labores Currere praecipites et per discrimina mille Virtutis fera iussa sequi, nos vivere longum, Illa breves annos, nos lusus illa labores, Nos requiem, ciet illa grave sine fine tumultus, A me pax tranquilla venit, securaque leti Perpetuo florens aetas et gratior auro Fax oculi et rosa dilectae diuturna iuventae, Aeternumque virens semperque aquilina senectus.'” Heu quos haec non heroas regesque, ducesque Praecipites tulit et vitae viduavit honore, Occidis in prima dulcis Pellaee iuventa Perpetuus Thetidis dolor, atque miserrima cura. Heu ego quot pro te lacrymas charissime Palla Quos finxi gemitus, cum parvus et immemor aevi Immanem sequerere virum, quibus ignibus ussi Euryalum et Nisum tibi quas pulcherrime fudi Parthenopaee preces, raperet cum prodiga vitae Per medias virtus acies. Haec Tydea divum, Haec Paulum'” Deciosque duo'” et fulmina Romae Scipiadas leto dedit, haec ne prisca retexam 99 Pannonios in aperta tulit discrimina patres. Quis Lippam!” tumulum Ungariae, quis funera Varnae'” 194 195 o 119