OCR
305 310 315 320 325 330 335 Stephanu paedia Vos modo, quae vada laeta Sami vitreumque Tibiscum 84 Pannonides colitis, nunc aspirate, Napaeae Daciades, iam flore suo roseaque iuventa Induite infantem! Vestris adolevit in ulnis. Andide vos tenerum lauru et Cythereide myrto Lustralique leves fovistis murmure cunas. Aspirate Deae virides, et adeste vocanti, Sic vobis Sol aeternus, sic flore perenni, Ver halet, tepidaeque fluant clementius aurae. Tuque iterum mea vota novo comitare favore, Armipotens Stephane, exilem ne desere venam, Atque triumphales hedera redimire capillos! Parce, pater patriae, Cyrrhaea per avia donec Loton et Euganeo carpam de colle corymbos. Magne parens, nulli natorum laude secunde, Seu colis Elysios, seu templa novemplicis aethrae, Nunc ades, et primo sudantem pulvere firma Uberiore Deo, secretumque influe numen! Tu caneris, duce te sed enim praeeunte secutus Arripuit sacri felix iter aetheris infans. O, si tanta meae superet mihi portio vitae, Ut natum Ungarico scindentem Turcica curru, Agmina, deiectis inamaeni cornibus Hebri 85 Conspicuum trabea videam, cum barbara colla Victori submittet Arabs, confessaque numen Ante pedes Rhodope supplex animosa procumbet, Tum mens plena Deo Pimpleideque ebria lauru Sanguinea fera bella tuba Martemque crepabit, Surgent in laudes arae, templumque tropaeis Instituam, Rex dive, tuis, altaria mystes Perfundam veneranda mero, plaudensque chorea Ture sacros adolebo focos, niveaque hecatombe Castaque lacte novo peragam votiva sacerdos. Stabunt et vivis spirantia marmora signis Pro foribus custos belli Deus Attyla, clades Hesperiae geminique trucis duo lumina Budae Corvini vinctisque duces ad terga lacertis Nec iam fulminea metuendus Turca sarissa. Pendebant quoque dona tholo, nunc symbola grati 108