OCR
Epinicion carmen in laudem... Caroli Rueberi textus Laurentius Eiseler Epinicion carmen Laurentii Eiseleri Viennensis, in laudem Generosiss[imi] Baronis, D[omini] Caroli Rueberi etc. eiusque victoriam de Turcis. Generoso Domino D[omino] Carolo Ruebero, Baroni, et Summo Pannoniae superioris Duci, Domino suo plurimum colendo Laurentius Eiseler S[alutem] DJicit]. Cum superiori tempore, Dux ac Baro Inclyte, partim litteris, partim vero coram, ex quibusdam fide dignis hominibus, te feliciter cum Turcis nuper signa contulisse, intellexi. Non mediocriter laetabar, immo gestiebam, te duce, tuo auspicio, tuoque consilio, hisce periculosissimis ac extremis quodammodo temporibus, rem tam fortiter fuisse gestam. Nam quae repentina saepius incursio, qui vastus armorum impetus nobis cotidie istic est excipiendus, sat (proh dolor) scio. Merito, merito inquam Deo Summo rerum parenti magnae habendae sunt gratiae, si quando nostra vincit manus. At ne ulterius progrediar, laetis his novis cognitis, licet ad talem provinciam obeundam, si non propter aetatis imbecillitatem, me ineptum iudicarem, fretus tamen tua animi facilitate, tua humanitate, tua denique summa benevolentia praelium tuum nuper cum hoste commissum carmine, crassa pinguique, ut fertur proverbio, Minerva facto, complecti duxi. Non vero ut magnam carminis elegantiam inde expectares, sed uti meam quantamcunque animi erga te promptitudinem videres, feci. Hisce itaque et me meosque fidei tuae commendo. Vive ac vale magna spes patriae. Argentorati. Anno Salutis humanae. M. D. LXXXI. 21