OCR
PHYSICO-CHYMICO-MEDICA. 27 amplius corpus laxat, refrigerat, {ed corroborat, calefacit, temulentiam inducit, acet acrius , jam vizym cít, tam efficax eft fermentationis vinofac in mutando vuarum fucco Virtus! Huic debent fuam originem & vina noftra , quae ejus operatione celeriore vel tardiore a variis causfis limitata in porum longe nobiliflimum , & fummae utilicatis convertuntur. Mu: fla € quibus effentia & vinum paflum producuntur, fpiflifima, dulciflima, ferius quam ordinaria limpidiora, fufcipiunt fermentationem , eamque longisfima periodo abfoluunt: partim quia moleculae olcofac arétius cohaerentes, quibus pre aliis turgent, aegrius in minori aquae copia folvuntur, agitantur; partim quod acidae partes, quae in his paucisfimae funt, debiliorem in oleofas & terreftres aftionem exercent, Verum tardo & diuturno fermentationis hoc a@u fubtilisfimis fpiritibus inpraegnantur, quibus adplicanda eft BECCHERI & poft cum STAHLII obfervatio, quae docet fermentationem leniorem & lentiorem , fermentati fubftantiam fubtiliorem reddere , (2) Memorandum vero hic cenfeo : me nunquam expertum fuiffe Cives fubmontanos ignis calore principia fermentationi idonea e mufto disfipafie, & hoc modo in denfitatem redegifle, ut ferius fermentefcant; adverfum potius agentes quondam obfervafle recolligo, qui nempe adtum fermentatitium frigore retardarunt. Saepius enim vindemiam fine mora frigus glaciale comitatur, quo tempore nonnulli vina fermentationi committenda in cellas fubterraneas collocant , quarum tepore depuratio promoyetur; alii vero in vinariis exterioribus confervare volunt, ubi frigidiore aere torpens mufti effervefcentia penitus comprimitur, nonnifi verno calore excitanda, faepe dum vites florent, ad finem perducenda. D2 | 9. À, (a) Fundam, Chymiae Pars Il. p. 69. 35