OCR
‘Nonne ergo congruum erat vinum excellentiffimum diaethetice & therapeutice pertractandum in publicum prodituro fufcipere? nonne confultum fuit reditum in patriam ad praxim medicam exercendam jam jam paranti civibus fuis vivis coloribus depingere: quanta commoda ex{pectanda fint a jufto vini, quo utuntur ufu, quam horrenda mala immineant ab abufu, quam firmo praefidio poflunt fe praemunire adverfus tot hoftes fanitati infidias {truentes, quam heroicum remedium facile parabile ad profligandos morbos endemios & epidemicos poffideant, multis medicamentis e remotiflimis oris adlatis preciofiflimisque pillulis aureis argenteis & gemmeis praeferendum? mihi quidem videbatur convenientius nihil. Praemonendus eft vero Leétor conterraneus, me in Se&ione quarta & quinta talia quoque proponere, quae non folum noftris fed & aliis vinis competunt; quod tamen ille non iniquo animo feret, qui prius in Seétione tertia animadvertit omnia vina iisdem principiis chymicis conftare, a quibus eorum operatio five in fanis, five aegrotis dependet. Sic praemiflis iis argumentis quibus ad haec fcribendum animum adpuli: jam mihi videor jure quodam ad ipfam tractationem defcendere, fperans omnes bonos facillime erroribus obviis veniam daturos, dum rite perpendent me primum vires in elaborando themate eoque . non vulgari & faepius ventilato experiri. DIS 13