OCR
verbis. Sive etiam securim foris ad finem alicujus de trabibus domus e regione combinationis earundem infigit, rata, hisce remediis ora luparum ligari per conseguens suis animalibus etsi in campo ad longius etiam tempus pernoctantibus, feras nihil nocituras fore. 62 Sunt, gui eo simplicitatis devenisse advertam, ut credant dari vetulas quae a professione artis magicae nomen sagarum promeritae, seu ab aliis erga certam mercedem conductae, sive proprio motu incitatae, utrimque tamen e pravo erga tertium affectu, in viam ejus quem morbo corripi volunt, aliquid projiciunt, quod per magiam esset aptum redditum ad alteri morbum causandum, utpote si illud suis pedibus attereret, morbum eo ipso instanti reciperet; qua porro vetulae aliis adhuc infascinationis adminiculis contra infantium, aut etiam nocentium vitam et salutem molirentur. Sed et 7° illam superstitiosam opinionem quorundam mentes subegisse experior, quod passim conquererentur, partim Juvenes et Puellas esu potuque magico hic dictis Philtris et Pharmacis, ad libidinem inductos, aut etiam cui nubere, sive quam ducere ne intendissent, saepius etiam contra voluntatem etiam suorum Genitorum deceptos, atque adeo invicem Matrimonio conjunctos exstitisse; partim vero ab ejus modi foeminis alterutrum conjugatorum eo infascinatum esse, infascinarique, ut abrupto conjugalis amoris vinculo, alteri solutae aut ligatae imamoretur, cum irreparabili id genus Matrimonii ruina, domumque scandalo. Alios 82 ea superstitione detineri cognovi, qui credant numos e marsupio per cujusquam maleficium surripi posse, nec nisi argenteam pecuniam, nec etiam alia modalitate, nisi maleficus eandem manibus tetigerint. 92° Qui se quidem ditescere, alios vero in apiaria oeconomiae deficere gestiunt, intelligo eos accipere guttur Lupi, illudque e regione foraminis Habitaculi apium applicare eo fine, ut apes ipsorum per illud per Canales velut exiturae redituraeque alienarum apium mel surripiant, ipsosque adeo apes interimant; quam quidem opinionem adeo vulgarem esse non observavi. Audio 10@° quibusdam eam perniciosam insedisse observationem, quod ranae a sagis subordinatae grana frumenti ex Horreo suffurentur. 11™° Plerosque in eo etiam intime persuasos esse observavi, quod quis sumpto nescio quo magico potu, applicatisque proinde satanicis remediis suum Corpus a Planta pedis ad os usque ligari, eoque obductari curent, ut si vel medius per cohortem inimici transeat, ejusdem globus et gladius corpori nihil noceat, praeter quod vestigia quaedam impressa relinquat. 12° Si infantem aliquem advertant morbo quoddam aut debilitate corripi mox hanc infirmitatem maleficae cujusdam adspectui adscribunt. Observavi alias 13° Domum in ipso Coemeterio exstructam ex eo non esse ausos inhabitare, quod Spectra, et Ludificationes imaginis atque adeo homo demortuus juxta fassionem eam inhabitantis sese objecerit in corpore. Coeterum domus et eos inhabitantes ab immundis spiritibus infestari passim creditur. 195