OCR
nihil invenisti de operibus tuis, gui te spoliavit, gui regnum tuum destruxit, gui te victum ligavit, et vasa tua diripuit, gui te projecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interius. Sed guid truculente reniteris? Quid temerarie detrectas? Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta transgressus es. Reus es Filio ejus Jesu Christo domino nostro, quem tentare ausus es, et crucifigere praesumsisti. Reus es humano generi, cui tuis persuasionibus mortis venenum propinasti. Adjuro ergo te, draco nequissime, in nomine Agni + immaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculcavit leonem et draconem, ut discedas ab hoc homine + (fiat in fronte), discedas ab ecclesia Dei + (fiat signum crucis super circumstantes), contremisce et effuge, invocato nomine domini illius, quem inferi tremunt; cui virtutes caelorum, et potestates, et dominationes subjectae sunt; quem cherubim et seraphim indefessis vocibus laudant dicentes, sanctus, sanctus, sanctus, dominus Deus Sabaoth. Imperat tibi Verbum + caro factum. Imperat tibi natus + ex Virgine. Imperat tibi Jesus + Nazarenus, qui te, cum discipulos ejus contemneres, elisum atque prostratum exire praecepit ab homine; quo praesente, cum ab homine separasset, nec porcorum gregem ingredi praesumebas. Recede ergo nunc adjuratus in nomine + ejus ab homine, quem ipse plasmavit. Durum est tibi velle resistere +. Durum est tibi contra stimulum calcitare +. Quia quanto tardius exis, tanto magis tibi supplicium crescit. Quia non homines contemnis, sed illum, qui dominatur vivorum et mortuorum; qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Resp. Amen. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus Deus caeli, Deus terrae, Deus angelorum, Deus archangelorum, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus martyrum, Deus virginum, Deus, qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem, quia nos est alius Deus praeter te, nec esse poterit verus, nisi tu creator caeli et terrae, qui verus rex es, et cujus regni non erit finis: humiliter majestati gloriae tuae supplico, ut hunc famulum tuum de immundis spiritibus liberare digneris. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Exorcismus Adjuro ergo te omnis immundissime spiritus, omne phantasma, omnis incursio satanae, in nomine Jesu Christi + Nazareni, qui post lavacrum Jordanis in deser436