OCR
conditionis naturam ostendere; et id genus alia, guae cum plurima occurrunt, majora sunt indicia. Haec autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, Quid senserit in animo, vel in corpore, ut sciat etiam ad quaenam verba magis diaboli conturbentur; ut ea deinceps magi inculcet ac repetat. Advertat, quibus artibus ac deceptionibus utantur daemones ad exorcistam decipiendum. Solent enim ut plurimum fallaciter respondere, et difficile se manifestare, ut exorcista diu defatigatus desistat, aut infirmua videatur non esse a daemonio vexatus. Aliquando, postquam sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus putet se omnino esse liberatum: sed cessare non debet exorcista, donec viderit signa liberationis. Aliquando etiam daemones ponunt quaecumque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat exorcismis; vel conantur persuadere, infirmitatem esse naturalem: interdum in medio exorcismi faciunt dormire infirmum, et ei visionem aliquam ostendunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur. Aliqui ostendunt factum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum: sed caveat, ne ob hoc ad magos, vel ad sagas, vel ad alios, quam ad ecclesiae ministros confugiat, aut ulla superstitione, aut alio modo illicito utatur. Quandoque diabolus infirmum quiescere et suscipere sanctissimam eucharistiam permittit, ut discessisse videatur. Denique innumerabilies sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem; quibus ne fallatur, exorcista cautus esse debet. Quare memor, dominum nostrum dixisse, genus esse daemoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem et jejunium: haec duo potissimum remedia ad impetrandaum divinum auxilium, daemonesque pellendos, exemplo sanctorum patrum, quoad ejus fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi. In ecclesiam, si commode fieri potest, vel in alium religiosum et honestum locum seorsum a multitudine perductus energumenus exorcizetur: sed si fuerit aegrotus, vel persona nobilis, vel alia honesta de causa in domo privata exorcizari poterit. Admoneatur obsessus, si mente et corpore valet, ut pro se oret Deum, ac jejunet, et sacra confessione et communione saepius, ad arbitrium sacerdotis, se communiat: et dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat; ac firma fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate. Et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxiliio Dei. Habeat prae manibus, vel in conspectu crucifixum. Reliquiae quoque sanctorum, ubi haberi possint, decenter ac tuto colligatae et coopertae, ad pectus vel ad caput obsessi reverenter admo430