OCR
Conjuratio Si aliguis maleficus per sua maleficia, incantationes, ligaturas, signaturas et facturas suas, vel in aliguo verbo, aut pacto, arte diabolica inito, vel aliguo alio maleficio te N. fascinavit, vel aliguo vinculo te ligavit, ut non possis uti matrimonio: Christus filius Dei vivi, per suam pietatem et misericordiam te ab illo liberet et absolvat, et ego auctoritate Dei omnipotentis Pattris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti mihi ab ipso, et a sancta Catholica et Romana Ecclesia tradita, dissolvo omnia illa maleficia, quibus tu N. ab actu conjugali impediris, et dissoluta esse decerno, et praecipio omnibus spiritibus immundis, qui ad instantiam aliorum doemonum, seu maleficorum impedimenta illa fabricaverunt, seu conservaverunt, vel adhuc tali impedimento favent, et illud conservant, et impediunt hunc servum Dei N. aliquo maleficio seu factura a tali actu: ut statim et sine mora, non obstante quocunque pacto cum malefico seu malefica inito, sine mora destruant, et ab illo removeant omnem malignam suam fascinationem, et omne opus nefarium diaboli, et ministrorum ejus, per virtutem, in virtute Domini nostri Jesu Christi, qui propter magnam misericordiam suam, venit in hunc mundum, et incarnatus est in utero Beatissimae Virginis Mariae, ut homines perditos ad caelestia revocaret, quos diabolus sua perversitate damnaverat, et causa destruendi, et expellendi omnia opera Satanae, et maleficia ejus ab omnibus, et condemnandi doemones in profundum inferni, et abyssi. Vicit leo de tribu Juda, radix David. Ecce crucem Domini + fugite partes adversae. Jesus Mariae filius, mundi salus et dominus, qui Beatissimae Virgini matri suae felicem partum tribuit, sit tibi clemens et propitius, et ipse tibi N. concedat: ut matrimonio uti possis ad generandam et educandam, atque nutriendam prolem Deo et hominibus gratam. In nomine Pattris, et Fitlii et Spiritus + Sancti. Amen. Quibus finitis exorcista in aqua benedicta commisceat oleum benedictum cum pulvere rutae et salviae benedictae, detque maleficiato ad bibendum. Deinde Apostolicum Breve cum granis thuris et cruce ad collum ei alliget. Suffitumque det ei ex herbis et thure, ut fumiget se mane et vesperi. 428