OCR
meridie, et a parte australi et ex omnibus partibus mundi ubicungue sitis et habitatis, sive in igne, sive in aere, sive in agua, sive in terra, sive in omnibus, quae ex quatuor elementis sunt composita, et quae in ipsis sunt, vivunt et permanent, et in quocunque loco et parte mundi sitis, per virtutem, et omnipotentiam magni Dei omnipotentis Pattris, et Fitlii, et Spiritus + Sancti, et per passionem, crucem et mortem Domini nostri Jesu Christi vobis praecipio, ut per verba conjurationis meae statim et sine mora aliqua, in virtute ipsius Dei destruatis omnia maleficia, incantationes, ligaturas et facturas, et omne opus nefarium diaboli, huic creaturae Dei facta, ubicunge sint et permaneant, sive in fundamentis domus sit, sive in ingressu domus, in camera, aut in lecto, sive in aedificio, aut in pariete, in agro, via, semita, horto, vel in parte aliqua positum sit, sive in vestibus, et rebus ejus, seu domus, aut in arbore, fovea, puteo, aut in fluvio, seu in quocunque alio loco sit et permaneat, sive illud sit absconditum in statua aliqua lignea, ferrea, aerea, aurea, argentea, vel positum in juncturis membrorum ejus, vel illi datum sit in cibum, et potum; ex quacunque materia sit fabricatum, sive in aere, plumbo, aureo, argento, lana, lino, vel ex ossibus mortuorum, animalium quadrupedum, volatilium vel piscium, sive in charta virginea, sive in herbis, verbis et lapidibus, et ex quacunque alia materia, et re materiali illud sit fabricatum, a quo quis illud sit fabricatum, sive ille sit masculus, sive faemina, sive magus, sive sortilega, sive sit mortuus, sive vivens, sive sit Christianus, sive Hebraeus, sive gentilis, et illa ubicunque sint, statim, festinanter, sine mora ad nihilum redigatis; non obstantibus quibuscunque conventionibus, et pactis inter vos et maleficum, seu magnam initis ad impediendum hunc famulum Dei N. ab usu legitimo matrimonii. Quod si aliquis doemon, quicunque sit ille, ausus fuerit praecepta mea illi in virtute Dei facta, contemnere, et illis non obtemperare: in virtute ejusdem Dei omnipotentis et domini nostri Jesu Christi praecipio Lucifero Satanae et omnibus principibus et spiritibus infernalibus, vel contra illum insurgant, et in profundum inferni ipsum demergant, et ibi illum ligent, affligant et excrucient, ac omnibus poenis infernalibus acrius et durius solito eum afficiant, et non sit illi adjutor; nec sit qui illum adjuvet, et sit illi interdictus omnis locus, praeter centrum terrae, ubi horribiliter et acriter crucietur, et ubi fumus tormentorum ejus ascendat in saecula saeculorum. Amen. Solutio fienda maleficiato in matrimonio Hic exorcista ponens manum suam super caput maleficiati conetur destruere facturas et maleficia contra ipsum facta sacris verbis et adjurationibus hoc modo et ordine 427