OCR
sanitatem pristinam ad procreandam prolem et in tuo servitio educandam. Per eundem Christum Dominum nostrum. Hic asperges maleficiatum agua benedicta in modum crucis. Conjuratio Iterum conjuro + vos omnes spiritus malignos et doemones infernales, coelestes, terrestres, igneos, aereos et aqueos, et omnes spiritus omnibus orbibus et sphaeris servientes, et in ipsis, et in quocunque loco habitantes; ad vos et contra vos perveniant potenter et fortissime omnes conjurationes meae, et potenter vobis praecipio, ac strictissime impero ex parte Dei omnipotentis et sanctae, ac individuae Trinitatis, Patris+, et Filii+, et Spiritus + Sancti, et in virtute, atque potentia Agni Divini immaculati, qui potenter ambulat super aspidem et basiliscum, qui aeternaliter conculcavit leonem et draconem, et potenter atque strictissime vobis mando, ut amota omni obstinatione, statim et sine mora aliqua destruatis, et ad nihilum redigatis omnia maleficia et incantationes, ligaturas, signaturas, facturas, et omne opus nefarium a quocunque daemone malefico vel malefica factum, in quocunque loco sit positum, et a quovis daemone custodiatur: non obstantibus ligaminibus, quibus haec creatura Dei ab actu matrimoniali impediatur. Quae omnia per virtutem sanctissimae passionis Domini nostri Jesu Christi, et per omnia alia, quibus ligari et cruciari, et ad varias poenas et tormenta infernalia mitti potestis; vos constringo, et cogo, ut sine ulla contradictione haec omnia adimpleatis; alioquin per virtutem ejus, qui orbem tremere facit, vos ad infernale supplicium condemnabo, et in stagnum ignis et sulphuris aeternaliter praecipitabo: ubi fumus tormentorum vestrorum ascendet in saecula saeculorum. Amen. Psalmus [127.]: Beati omnes, qui timent Dominum [...] Oremus Domine Deus omnipotens, pater Domini nostri Jesu Christi, qui per unigenitum filium tuum, uterum B[eatae] V[irginis] Mariae mirabiliter foecundasti, ut de Spiritu Sancto ipsum conciperet, portaret, pareret ac nutriet: te Deum omnipotentem universorum creatorem humiliter invocamus, ut per clementiam tuam huic famulo tuo N. foecundandi donum tribuere tua pietate digneris, ut ex legitimo matrimonio generare ac nutrire prolem, tibi, tuoque sancto servitio valeat, in vitam aeternam. Amen. 425