OCR
superioribus vel inferioribus majoribus vel minoribus, nec in stomacho, nec in ventre, negue in pectore, nec in gutture, nec in collo, negue in facie, nec in mento, nec in maxillis, negue in dentibus, nec in gingivis, nec in lingva, negue subtus lingvam, negue supra lingvam, negue in palato, nec nare, negue in oculis, nec in auribus, nec in cerebro, negue in panniculis cerebri, nec in arteriis, nec in fecibus, negue in aliis rebus vel locis corporis vel extra corpus ejus, nec intrinsece, negue extrinsece, negue superficialiter, nec in capillis, nec in pilis, negue in vestimentis, nec in genitalibus, nec in umbilico, negue in partibus verecundis, neque in partibus illis circumstantibus, neque in aliis locis, ubi ire vel stare debeat, sed inviti, coacti, atque virtute Dei compulsi, nunc cogamini omnia illa removere ab omnibus partibus, partibus corporis istius creaturae Dei N., ubicunque sint a planta pedis usque ad verticem, et illa educatis extra illud corpus per illam viam, quae sit magis libera et expedita, ut per os stomachi, per guttur et per os cum signo manifesto, et sine ulla laesione animae et corporis hujus creaturae Dei N., et illa ducatis ad loca arida, sterilia et inaquosa, atque inhabitabilia, ubi non sit habitatio hominum, et sicut per beatos apostolos Dei, Petrum et Paulum dissoluta, et ad nihilum redacta fuerunt incantationes factae per illud membrum vestrum Simonem magnum (!), ita auctoritate mihi tradita et praestita a Deo omnipotente, et a sancta catholica et romana ecclesia, ego dissolvo omnes sortilegas, artes, praestigia et incantationes, quae atrociter invidiae vel malitia vestra factae fuerunt huic creaturae Dei N., et sicut dominus noster Jesus Christus descendit ad infernos, et ibi devincta tota potentia inferni, animas sanctorum patrum inde extraxit, ita per potentiam et virtutem ejusdem et omnium nominum Dei et omnium conjurationum, ligationum et vinculorum, quibus in nomine ejus potestis conjurari, constringi, cogi, arctari, ligari, fugari, cruciari et torqueri, et ad poenas aliquas damnari, vos omnes comjuro, adjuro, cogo et constringo, ac potentissime vobis impero et mando, ut remoto omni dolo et fraude, obstinatione, deceptione et malitia, destruatis omnia maleficia Satanae et ministrorum ejus, et omnem malignam fascinationem huic creaturae Dei N. factam, ita ut ad nihilum redigantur et confringantur omnia maleficia praestigia, incantationes, fascinationes, ligaturae, facturae, et omne opus nefarium Satanae et ministrorum ejus. Quod si more vestro bestiali, mandatis et praeceptis meis, vobis in virtute Dei omnipotentis factis obedire contempseritis, per omnia verba et conjurationes, quae in virtute domini nostri Jesu Christi contra vos fieri possunt, contra vos conjuro Luciperum (!) et omnes spiritus infernales, quatenus per virtutem sanctissimi nominis Jesu Christi, et passionem ejus, contra vos et omnes vobis faventes omni sua ira, indignatione et furore irruant et insurgant, et vos ad infernum ducant et in locum duriorem vos praecipitent, ligent et affligant, ibi omnibus poenis et cruciatibus durius et acrius solito cruciandos, quia tot et tantis sacratissimis verbis et mysteriis divinis rebelles fuistis. 420