OCR
a) Ördögűzés minden csinálmány, rontás, varázslás, kötés és ördögi gaztett kihajtására Exorcismus potentissimus mirabilisgue efficaciae ad expellendas omnes facturas, maleficia, praestigia, ligaturas, et opus nefarium diaboli ab hominibus SAB 1697, ff. 44r-51r. Sacerdos indutus superpellicio et stola ante altare prius perquirat omnia instrumenta maleficialia omni diligentia, quae inventa si fuerint igne benedicto comburat, posita manu super caput maleficiati et illum signo crucis muniens voce intelligibili maxima cum devotione dicat. In nomine Patris+ et Filii+ et Spiritus Sancti + Amen. Extingvatur in te N. omnis virtus diaboli per impositionem manuum mearum, imo per invocationem omnium sanctorum archangelorum, angelorum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum et omnium simul sanctorum. Amen. Deinde invocandum divinum auxilium dicat V. Adjutorium nostrum in nomine Domini R. Qui fecit coelum et terram V. Domine exaudi oratinem meam R. Et clamor meus ad te veniat V. Dominus vobiscum R. Et cum spiritu tuo Oremus Domine Deus omnipotens, qui es Deus magnus, potentissimus, fortissimus, et admirabilis, qui lucem habitas inaccessibilem, qui universa, quae ex nihilo condidisti, mirabiliter regis et gubernas. Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te suppliciter deprecamus ac petimus, ut misericordiam tuam piissimam super hanc creaturam tuam N. ostendere digneris, et libera eam ab omnibus maleficiis et incantationibus sibi arte diabolica factis, cujuscunque virtutis et potentiae existant. Domine Jesu Christe, qui es verbum, sapientia et unicus filius altissimi Patris, per pietatem et misericordiam illam, qua in hunc mundum venisti, ut dissolveres opera diaboli, te humiliter exoramus, ut dissolvere et ad nihilum redigere digneris omnia vincula incantationes, fascinationes, praestigia, ligatu414