OCR
sacerdotem, ut ab eo benedictionem accipiat. Ubi sacerdos superpelliceo et stola alba indutus, benedicat eam, infrascriptos psalmos et preces recitans. Vers. Adjutorium nostrum in nomine domini. Resp. Qui fecit caelum et terram. Antiphona: Haec accipiet benedictionem a domino. Psalmus 23. Domini est terra et plenitudo ejus [...] Gloria Patri, etc. Et psalmus 127. Beati omnes, qui timent dominum [...] Gloria Patri, etc. Antiphona: Haec accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a Deo salutari suo: quia haec est generatio quaerentium dominum. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster etc. Vers. Et ne nos inducas in tentationem. Resp. Sed libera nos a malo. Vers. Salvam fac ancillam tuam Domine. Resp. Deus meus sperantem in te. Vers. Mitte ei Domine auxilium de sancto. Resp. Et de Sion tuere eam. Vers. Nihil proficiat inimicus in ea. Resp. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. Vers. Domine exaudi orationem meam. Resp. Et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum. Resp. Et cum spiritu tuo. Oremus Deus, qui per Moysen famulum tuum Israeliticae plebi mandasti, ut mulier, quae suscepto semine filium pareret, quadraginta diebus se ab ingressu templi sequestraret: dignare Domine hanc famulam tuam ab omni inquinamento peccati mundare, quatenus in operibus mandatorum tuorum, in corpore mundato et mente syncera, sinum matris ecclesiae mereatur introire, et hostias pacificas pro suis delictis offerre. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Oremus Omnipotens sempiterne Deus, et pater domini nostri Jesu Christi, qui tuum unigenitum, una cum matre sua semper Virgine Maria, post quadraginta dierum spatium in templum praesentasti: bene+dicere digneris hanc famulam tuam post 378