OCR
antur, nisi necessariae ad salutem et usum hominum, guod praestare dignetur, gui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen. Alius exorcismus Exorcizo et adjuro vos daemones, per Deum + Patrem omnipotentem, qui in deserto per quadraginta annos cibavit filios Israel manna, et ex petra aquam eduxit eis ad bibendum, ut statim ab his agris (campis, vineis, pratis, hortis, aquis) omne, quod noxium est, amoveatis. Adjuro etiam vos animalia et quaecumque per maleficium diaboli noxia estis hominibus et bonis eorum, per Deum Patrem omnipotentem, et per Filium ejus, et per Spiritum paraclitum, ut hinc discedatis, et nocere desinatis graminibus, frugibus, piscibus (exprimantur, quae nocumentum patiuntur) et dissipemini, et omnis virtus et potestas nocendi vobis adiamur, et interimat vos dextera Dei omnipotentis per invocationem nominis sui, et per passionem et mortem Jesu Christi filii sui, et per merita Beatissimae Virginis Mariae, et omnium sanctorum et sanctarum caelestis curiae. Amen. Concludat exorcista sequenti oratione. Omnipotens sempiterne Deus, remunerator omnium bonorum, et poenitentium peccatorum maximus miserator, in cujus nomine omnia genua flectuntur, caelestium, terrestrium et infernorum: concede nobis propitius, ut, quod de gratia et misericordia tua confisi agimus, per eandem gratiam et virtutem tuam efficacem consequamur effectum; ut per tuam clementiam ab hac peste liberati, majestati tuae congruas gratiarum referamus actiones. Per Christum dominum nostrum. Resp. Amen. Aspergat agros, prata, vel hortos, vineas etc. aqua benedicta. NB. Initio post Adjutorium possunt flexis genibus dici litaniae omnium sanctorum, deinde oratio: Preces nostras etc. c) A szántók megáldása Magnus apát tiszteletére a sáskák ellen Benedictio agrorum in honorem S. Magni abbati, ut ab eis locustae, bruchi et guaevis alia animalia noxia expellantur COL 1798, 324—326. 372