OCR
nostram, et sicut nostris laboribus, atgue necessitatibus per jumenta subvenientum tribuisti, ita tua benignissima miseratione haec armenta custodire + et tueri non recuses, nobisque famulis tuis cum temporali proventu tuam immarcescibilem gratiam conferre. Qui vivis, etc. Aspergatur aqua benedicta, etc. b) Lábasjószág Benedictio stabuli et pecorum AD 1774, 192-193. Dicantur lytaniae de omnibus sanctis ... [az istálló megáldásal Oremus Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solatio subrogasti, te supplices exoramus, ut sine quibus non alitur humana conditio, nostris facias usibus non perire. Per Christum dominum nostrum, Amen. Aspergat stabulum. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Domine Jesu Christe, rex coeli et terrae, verbum patris, per quod facta sunt omnia: qui de Spiritu Sancto in utero B. M. V. conceptus, in stabulo inter jumenta nasci, et in praesepio reclinari voluisti, exaudi quaesumus supplicationem nostram! Et sicut nostris necessitatibus per jumenta subsidium tribuisti, ita tua benignissima misericordia hoc stabulum bene+ dicere, et custodire digneris: ut nulla malitia daemonum, aut iniquorum hominum in eo possit perdurare: sed virtute bene+dictionis hujus sacerdotalis conteratur et procul effugetur. Qui vivis et regnas etc. Aspergat aqua benedicta, dicens: Benedictio Dei omnipotentis Pattris, et Fitlii et Spiritus + Sancti descendat super hoc stabulum, et maneat semper, Amen. 367