OCR
a) Nagyszombati tűzszentelés Ordo in sancto sabbato OR 1560, f. 71—72. Item ornetur ecclesia omnibus ornamentis et utensilibus suis. Hora sexta conveniat omnis clerus in ecclesiam, et praeparet se unusguisgue vestibus solennibus ad suum ordinem sicut mos est. Deinde procedant ad ignem de silice excusum cum plena processione et agua benedicta et thuribulo, tamen sine igne. Legendo satis alte Psalmos XV. graduum scilicet: Ad dominum cum tribularer. Sine Gloria. Et benedicat sacerdos ignem in hunc modum: Dominus vobiscum. Oremus Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, in nomine tuo et filii tui domini nostri Jesu Christi bene+dicimus hunc ignem cum cera, et omnibus alimoniis ejus sanctificamus; et signo crutcis Christi filii tui vivi altissimi signamus, ut intus vel foris accensus, quod nocet, non incendat, sed omnia ad usus hominum necessaria calescat sive illuminet; et quae ex hoc igne fuerint conflata vel calefacta, sint benedicta, et omni humanae saluti utilia, ut non cum Dathan et Abyron ignem tibi offerentibus alienum, incendamur, sed cum Aaron pontifice et filiis ejus Eleazaro et Ithamaro, hostias tibi pacificas, Spiritus Sancti igne assatas immolare valeamus, et semper ejusdem Spiritus Sancti igne vitia nostra ure, cordaque luce scientiae tuae illumina, et animas nostras calore fidei clarifica. Per eundem, in unitate ejusdem. Alia oratio Omnipotens sempiterne Deus, mundi conditor, luminis syderumque fabricator, per cujus ineffabilem potentiam omnis claritas sumpsit exordium, te in tuis operibus invocamus, aperi nobis quaesumus labia nostra ad confitendum nomini tuo et ad laudem gloriae tuae, ut digne celebrare mereamur sacrum officium tuum, quia in hac sacratissima noctis vigilia, de donis tuis cereum tuae suppliciter offerimus majestati. Per. [etc.] 170