OCR
Oremus Dignare Domine Jesu Christe exorci+zare, bene+dicere et sancti+ficare aquam istam ad liberandum et sanandum famulum tuum N. ab omnibus maleficiis, incantationibus, ligaturis, signaturis et facturis sibi arte diabolica factis, et ab omni maleficio taciturnitatis, ut omnia ad nihilum redigantur. Et sicut tua potentia infernum spoliasti, ita eadem potentia expoliare digneris ipsum famulum tuum N. ab omni machinamento diabolica arte facto, qui redemisti nos in manu forti et brachio extento. Da Domine Jesu Christe, ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. Per te Jesu Christe salvator mundi. Amen. Hic aspergat aqua benedicta infirmum maleficiatum. Modus bibendi aquam benedictam contra taciturnitatis: Deinde sacerdos impleat poculum unum illa aqua benedicta plenum, immitendo tres micas apostolicae cerae seu paschalis, dicat in nomine sanctissimae trinitatis summe potum hunc dando ei bibere vicibus trinis jejunio tamen stomacho. j) Árvíz elleni áldás Benedictio contra inundationes et incendia COL 1798, 394-395. Contra pericolosas aquarum inundationes et incendia, quae flammis ingravescentibus nullo humano auxilio sopiri posse putantur: parochus, indutus superpelliceo et stola alba, procedit ad locum cum tribus ministris, duobus juxta crucem candelabra gestantibus, subsequente universo populo, et Deum deprecante. Vers. Adjuva nos Deus salutaris noster. Resp. Et propter gloriam nominis tui libera nos. Vers. Salvos fac servos tuos. Resp. Deus meus sperantes in te. Vers. Domine non secundum peccata nostra facias nobis. Resp. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. Vers. Mitte nobis Domine auxilium de sancto. Resp. Et de Sion tuere nos. Vers. Domine exaudi orationem meam. 166