OCR
10 15 20 25 30 35 Appendix 38. [161] Mathias Carthicius Novisoliensis, Valeriano Mader salutem Opto tuis gregibus contingant pascua laeta, Ut feti fiant ubera lacte sacro. Opto ita lina trahas, sacris operatus, in altum In tua guo multus retia piscis eat. Carmina, guae memorant sacri sacra munia mystae, Sunt hodie nobis nomine missa tuo. Illa notant morum fastigia summa tuorum, Atque status cursum, Valeriane, tui. Utpote quae deceant operatos sacra ministros, Conveniant capiti quae tegumenta pio. Edidit haec Petrus Barossius ore diserto, Facundo retinens mystica sacra metro. Valeriane, tibi meritas fero carmine grates, Carmina misisti quod prior ipse mihi. Nam tua qua ratione magis munuscula laudem, Quam si pro numerus verba ligata feram? Quid, recolens Helicona, potest transmittere maius, Munera Cyrrhaeo quam perarata lacu? Ergo Dei numen sancta inter dona precatus, Limina conspergas thuris odore sacra. Hinc inter populos suggesto nixus eburno, Agmen suppositum luminis orbe legens, Verba tona legis, casus rectricis ad omnes, Ut pietate rudes conscius error agat. Inde tenax fidei quod sit Deus aetheris alti, Ex adytis vatum carmina vera canens, Quod veniae indulgens semper sit numen Olympi, (Parcit, cum possit laedere iure Deus). Qui vitia abiiciunt et habent a fraude regressum, In Domino his semper statque manetque salus. Ad normam hanc rediges si tu sacra membra sacerdos, Qui vere ducat callis in astra docens, Rite pius rerum cultor potes esse sacrarum, Contusis animis caelica iura ferens. Sic tibi, sicque tuis producant licia parcae, Sic facunda tuo Pallas ab ore fluat. 400