OCR
Mortuus: Parta mihi credo per Christum gaudia caeli Inveni portum, mors Satanasque vale. Appendix 31. [152] Martinus Hrabowski, alias Dolevina Trencziniensis suo carissimo sympatriotae, Valeriano Mader navigio in patriam abeunti anno 1580 Marmoreo quoniam committere carbasa ponto, Atque cupis rapidis tradere vela notis, Christe precor saevos Boreae compescito fluctus, Ne pereat nimiis obruta navis aquis, 5 Cymodoceque rati praesit securius astrum, Dicitur hoc nautis in freta dira potens, Iniice vincla notis tranquillo ut numine currant, Tangat et optatos fessa carina sinus At tu me simili, quo te Martinus amore 10 Prosequor, observes, Valeriane, vale. Appendix 32. [152] Ad eundem, Martinus Hrabowski Intellexi ex vitrico meo, carissime Valeriane, te ad munus synergi in schola patriae nostrae, [153] legitime accitum esse, quod cum auditu mihi fuerit iucundissimum, non potui intermittere, quin tibi congratularer. Nam sicut amicorum malis condolere est pietatis, sic laetis illorum congratulari est iudicium benevoli et non fucari animi. Gratulor itaque tibi, optime Valeriane, de hac tua statione ac simul Deum oro, ut tibi adsit, successum donet denique cursum tuae vocationis feliciter regat et ad nominis fui gloriam ecclesiae aedificationem labores tuos provehat. Tu modo da operam, ne sis asilos pluros, talentum tibi concreditum diligenter exerce et Spartam, quam nactus es orna, vide etiam, ut pia institutione iuventutis, eam ad Christum adducas, eique ex hoc pusillo grege quam plurimos lucrifacias, quod opus omnium missificatorum, sacrificulorum et monachorum omnia opera excedit. Deinde quoniam paedagogorum fidelitas nunc fere ubique alget, et pauci sint, qui officii sui habeant rationem, privignum meum, qui olim quoque sub tua fuit disciplina, ad te mitto, eumque in tuam fidem et clientelam commendo, teque peramanter rogo, ut curam eius geras in eum animadversas, ne inaniter tempus, quo nihil pretiosius terat. Mores eius sunt tibi perspecti, fac itaque ut ferocia eius aut mitigetur, aut omnino severitate excutiatur: 394