OCR
10 15 20 Mortuus: Desine Grassatrix tibi me victum esse fateri Is victus? Christo qui caret atque fide. Mors: Quid prodest docuisse rudem sacra dogmata plebem Pectora quid studiis excoluisse sacris? Mortuus: Exemplis vivaque Deum sum voce professus Iam me, quem docui Christus ad astra feret. Mors: Ipsum te lactas et spe solaris inani, Cum tua mox gelidae membra dabantur humo. Mortuus: Me mea non fallet summe spes fixa tonanti, Promittit verus non nisi vera Deus. Mors: Dic mihi num velles mundi ad connexa reverti Et longos vitae rursus habere dies? Mortuus: Naufragus ut tumidas optat maris ire per undas Opto mundana sic ego luce frui. Mors: Ergo putas mortem tibi iam non esse timendam Meque in te veris iuris habere nihil? Mortuus: Sic puto, nam Christi roseo sum sanguine lotus, Qui fregit victor lurida colla tibi. Mors: Te ne putas superas venturum rursus ad auras, Inque tua summum carne videre Deum. 393