OCR
40 45 50 10 15 20 Praebibo, Bulgarii, dicat tibi nomine, quisque Noster Bulgar adhuc vivat ut ille diu. Id qui praestiterit fidum mihi semper amicum Sese, meque sibi credat ubique fore, Iamque vale longos vivens in Nestoris annos Et patriae florens utilis esto tuae, Et reliqui valeant bene nostri semper amici Inque pia positi sint statione viri. Te rogo, si quid habes rerum perscribe novarum Deque tuis rebus certior esse velim. Ad calcem, fac emens mihi mittas pignus amoris, Fac mercaturae me quoque participem. Appendix 27. [147] Nicolaus Mednienski, Valeriano Mader Haec mea doctiloquo tradatur charta Madero, Hic ubi Trenczinii moenia amoena patent. Tu formas elegos quicquid conscribere mens est, Te magis haud dubie, Phocidos unda iuvat. Fingere si quicquam conor, sermone soluto Vix possum iustis reddere verba sonis, Ergo quod e tenui gignis bona pignora sensu, Me crasso pudor est — arguis — ore loqui. Scilicet ex uno quod et hausimus amne liquorem, Cultius ergo decet me quoque verba dare, (Sic meditare scio) sed enim fatearis oportet Me, te, si possem velle praeire, sequor. Te paribus (fratrem tolera) contingere plantis, Non valeo, tamen i, sed moderare, cado. Sollicitis, mea cara parens, obnoxia curis In varias praeceps labitur aegra vices. Sospes et hac relevatur, et hac mage moeret in hora, Ista frequens remeat, rarior illa venit. Anxius afflictam dum sic dolor occupat, illi Tristitiae iubeo ponere signa, facit. Et monet, assidua lacrimandoque voce fatigat, Ut mala qua possem parte levare, levem. Multa, refert, multum me cura domestica torquet, Nec bene continuus cedit ubique labor: 390