OCR
10 15 20 25 30 35 Appendix 26. [145] Georgius Bulgar, Valeriano Mader Salve, Valeriane Mader, quo Trencziniensis Publica res gaudet rite regente scholam. Ad tua responsum tibi quod Bulgarius ille Bannovii regitur quo schola mittit habe. Grata tibi quod sint mea carmina, dulcis amice, Accipitis et grata quod mea scripta manu. Est mihi pergratum, quid enim mihi gratius esse, Quam mea laudari carmina blanda putem? O mihi prae reliquis unus memorande sodalis, Quem candor, studium quem mihi iunxit amor. Te reliquos inter colui, te semper amore Cognovi fratrem me coluisse pari, Quando meis mihi tu fueras in rebus asilum, Aut mea cum fuerat commoda Musa tibi, Tunc sat uterque pari respondebamus amore Et fuit inter nos par studium atque labor. Alter in alterius veniens Musaeola Zolnae, Aut spatiaturi flumen ad usque Vagi: Contulimus variis de rebus, seria dulces Miscentes inter quandoque blanditias. O mihi nunc talem spatiari vespere campum, Atque suburbanos cernere fonticulos, Illis cum sociis studium quos iunxerat unum, Consuerant mecum qui mala quaeque pati. Heu mihi distractos quis consociabit amicos, Una quibus cordi lex pietasve sue fuit. Interea quosdam nobis vicinia iunxit, Disiunxit sed et hos montibus altiiugis. Quos — veluti te cum primis, mi Valeriane — Nunc quia non nobis viscere posse datur. Carmina nostra, bonis nostram testantia mentem Cum tibi, tum reliquis fratribus ista damus. Affuerit istic nostrorum forsitan ante Pars studiorum qui pars et amoris erant. Omnibus his ex me multam refer, oro, salutem His studium quoque dic officiumque meum, Etsi forte mero et poclis certare repletis Contigerit, laetos, fac meminisse mei. 389