OCR
10 15 20 25 30 Appendix 25. [144] Georgius Bulgar, Valeriano Mader Vade salutum mea littera Valerianum, Oui manet in patria Irenczinii, ingue schola. Salve Pieridum decus et pars Trencziniensium Ex animo semper prospera cuncta precor: Desine flere tuos infelices hymenaeos, Desine, mi frater Valeriane, rogo. Quod semel est factum, tibi quod semel est et ademptum, Iam valeat, lacrimis mitte rigare tuis. Est ea dempta tibi licet optatissima virgo, Invenies aliam qua potiare cito. Alter habet quod tu voluisti, frater, habere. Quare? Ni quia tu desidiosus eras? »Nemo potest hominum dominis servire duobus, Alter amat Venerem, Pallada et alter amat. Pallada quisquis amat, Venerem postponat oportet, Namque Venus Musis est inimica bonis.” Qui se amare volet, non inpallescere chartis, Non studiis debet se cruciare nimis. Tu quia commissam tibi formas arte iuventam, Instruis et castis moribus usque piam. Haud potes et studiis et amori deditus esse, Quodque magis curas negligis alterutrum. Adde quod in iustis sunt omnibus omnia fatis Tradita, disponit quae Deus ipse potens, Non Deus hance ulli sociabit foedere lecti, Quam tibi servat adhuc, si modo credis ei. Non Paris es, cupias Helenam qui obtingere pulchram, Xanthippem querulam suscipe Socraticam! Hance vis, quae non vult, quae vult hanc respuis, illam Sed cape te quae vult virgo pudica virum. Sit pietatis amans modo, casta sit atque pudica, Formam ne specta, tu neque divitias. Haec nunc plura alias properabat nuntius, his tu Obsecro, frater, ne moveare, vale. 388