Et munus vigili labore tractet,
Verseturgue loco modestus omni.
Servans hospitii sacrata iura,
Doctus fiat et aptus ad docendum,
Non vini rapiatur hic furore,
Nec lucris inhiet malis avarus.
Non sit verbero, servet aeguitatem
Disponatgue domum suam decenter
Subiectos sibi liberos habebit
Omni cum reverentia atque cultu.
Sit rerum minime rudis sacrarum
Cultor relligionis et novellus,
Inflatusque superbiam cavebit,
Ne casses cadat in calumniantis.
Haec sint, Valeriane, norma vitae,
Haec sint ceu speculum actuum tuorum,
Hos Paulus serie brevi recenset
Mores qui deceant pios ministros.
agazonum regalium per Hungariam, etc.
Ut maneat vivax, tentat sublimia virtus
Cuius edax, superat secula longa, labor.
Nobile nil adeo, tentat sublimeque virtus,
Ut sudore sagax altus ire queat.
Quam si caelestis doctrinae munus amabit,
Dignior hac nullus sit statione status.
Ergo tibi talem, frater, gratamur honorem,
Gratus honos, grati quem peperere viri:
„Nam, velut es dignus Bamphi generosus amat te,
Laus est dilectum principis esse virum.”
Dignus ut es, digne te laudat nobilis aula,
Nobilibus notus notior esse solet.
Munera te charitum carum fecere quibusque,
Namque hominem doctum quisque fidelis amat.