OCR
Aonidum facilem pandit ad antra viam. Culta cito ascendes nemorosae culmina Pimplae, Si modo suscipias quod tibi monstrat iter. „Lutius est aliena sequi vestigia, quam si 80 Arripias nullo te praeeunte viam. Qui ductore carent, Phoebe delubra sequentes, Saepius in salebras praecipitanter eunt.” Immo suo tales nutrit Trophonius antro Conspurcans taetris pectus et ora notis. 85 Sisapis ergo, cupisque cito super ardua Cynthi Doctus in offensos culmina ferre pedes. Excipe Maderi tersissima carmina vatis, Illaque non segni volve revolve manu. Non laudem propriam sed publica commoda quaerit, 90 In lucem ingenii dans monimenta sui. Non igitur stringas violentos, Zoile, morsus, Invidiae non te flamma perurat iners. Aut meliora scholae, quod si potes, affer in usus, Aut noli iambos ingeminare truces. 95 Interea viridi cingas tua tempora lauro Sollicitaque tuam, Valeriane, chelym. „Cantus avem prodit de fructu noscitur arbos, Authorem sapiunt carmina, vina cados.” Tu quoque dum facili promis tua carmina plectro, 100 Ingenii qualis sit tibi vena doces. Hinc laudis numquam moriturae insigne reportas, Atque tuum nomen fama loquetur anus. Perge — precor — sacris lucem addere perge Camenis, Perge tuo ingenio commodus esse scholis! 105 Perge sacros etiam plures emittere libros, Utque diu possis pergere, vive diu, amen. Appendix 8. 3] Ad authorem poematis epigramma Ut genitor patrii storeas declarat amoris In sobolem et sobolis germina cara suae. Sic mihi ceu nostro soboles enixa labore, Dilectum ingenium est, Valeriane, tuum. 374