OCR Output

Appendix 7.
[*]

10

15

20

25

30

35

iam rectore scholae Trencziniensis

Cui sincera sedet culto sub pectore virtus,
Quique boni nomen gaudet habere viri:

Perdius et per nox ad publica commoda rerum
Excubat arte, manu, sedulitate, fide.

Tu quoque cuius agit bonitas sub pectore regnum,
Virtutisque geris, Valeriane, decus.

Non sat habes cultas pro te retinere Camenas,
Nec premere ingenii vis monimenta tui:

Omnia sed potius communes promis ad usus,
„Qui sibi quique aliis scit sapere ille sapit.”

‘Tu sacra verbigeni rimatus tesqua Sionis
Pergis ad clarios, docte Madere, greges.

Huc ubi laurigeri stipatus Apollo deabus
Plena caballinae pocla propinat aquae.

Quae facili dum mente et dextra haud deside sumis,
Affatim totum pectus et ora rigas.

Hinc est quod sacri caelestia dogmata verbi,
Ingenii tanta dexteritate doces.

Et certa ad caeli monstras compendia portam,
»Munere quo nullum maius habere potes.”

Hinc nitor in verbis in rebus forma relucet,
Seu calamo cupias, seu magis ore loqui.

Sive sonos Tullii gaudes depromere labris,
Sermo tibi laxo syrmate liber abit.

Sive cies suetas modulari carmina Musas,
Sponte fluunt teneris verba ligata modis.

Sed quia non tantum bonus esse, Madere, poeta,
Sed vis — quae magis est — vir simul esse bonus:

En Deus ipse tuo hos motus in pectore fingit,
»Usibus ut vitae commoda scripta seras.

Illustrare aliqua nostro aevo luce Camenas,
Est stabulum Augiae sorde levare sua.

Sic iam tota prope heu sordescit Cyrrha Mephiti,”
Sic iam Castaliae concidit artis honos.

Ante latex purus Clario de fonte fluebat,

372