OCR
Rite gueant, domui crescat et inde lucrum. Fallor an? Haec vobis non sint absgue omine guodam, Arma datat et tantis omen inesse solet. Aut igitur quondam magno sudore docebis, 10 Aulicus aut fies, aut bene rura coles. Sol etenim virgoque simul cum marte videntur, Haec signare tibi, Valeriane, vale. Appendix 3. [A6 ] Nicolaus Tolnensis Impetus ille sacer, superum de sede peritus, Quo recolis doctos, Valeriane, viros, Arguit, ingenii sollers industria, tandem Qua foret illustri laude beanda tui. 5 Nempe ut fama vigens te tollat ad aethera sursum, Sitque senectutis dulcis alumna tuae. Appendix 4. [A6 ] Ioannes Nagy Transsylvanus Quod mihi misisti, iuvenis doctissime, carmen, Perpetui semper pignus amoris erit. Dum calidus sanguis spirantia membra fovebit, Artus virales dum reget aura meos. 5 Dum mare turgebit, dum sol fulgebit Olympo, Nilus in aequoreas dum vada volvet aquas, Vivet honos nomenque tuum praeclaraque fama Et grates toto pectore semper agam. Semper agam grates, nobis dum verba manebunt, 10 Atque tuum vivet nomen in ore meo. Semper ero memor absentis, memor esto sodalis, Tu quoque dum vives, Valeriane, tui. Ergo vale aeternum, Mader, vale et hospita tellus, Urbsque iuventutis, dulcis alumna, meae. 370