OCR
73. [124] qui Christo animam suam commendans obiit anno Domini 1585. die decimoseptimo Martii. 10 15 20 25 et memoriae ergo Hac nos, care pater, lacrimarum in valle relinquis Passus ubi es miseris tu quoque multa modis. Artibus informans iuvenes praeerasque colonis Magnatum, functus iudicis officioses. Caesar quanta tibi fuerit facundia novit Et vera iussit nobilitate frui. Gloria sed mundi sumit licet ardua finem, In Domino demum gloria fine caret. Symbolon hoc ergo fideique speique tenebas, Cum lobo similes passus et ipse vices: Credo, quod in supera vivit meus arce, Redemptor, Vivit et ipse meus Vivificator erit. His oculis huius cinctus velamine pellis, Conspiciam vultus, Christe benigne, tuos. Haec spes firma manet, nec me frustrabitur, ecce Non procul est, veniet maximus ille dies. Hac nos, care pater, lacrimarum in valle relinquis, O patriae semper fata dolenda meae: Pestis acerba viros inopina morte celebres Prostravit, quorum nomina clara vigent. Colle sub hoc, Colacine, iaces, praeceptor amande; Anthoni, Christi pastor amorque gregis; Zahorski patriae decus urbis dulcis Adame, Florere incipiens peste necante cadis. Hac nos, care pater, lacrimarum in valle relinquis, Nos etiam melius te foret usque sequi: 364