OCR
20 25 30 35 40 10 Iunctus is est fratris sanguinitate mihi. Nam quia non missi, causam, reor esse, fuerunt Hactenus, est paucis nunc adhibenda fides. Nulla fides pravo prorsus dominatur in orbe, Huic tua sed pietas debet habere fidem. Quin quoque susceptae libet hoc subiungere chartae Scribere paupertas quod male suada iubet, Admonet atque tuae pietatis grata voluntas, Cuius te memini signa dedisse mihi. Tempore mercatus dum congrederemur in unum, Laurentis quando plebs pia festa colit, Hic ubi colloquio multas transegimus horas Alberto tecum res peragente sacras, Scilicet adversis pugnans pro partibus ille, ‘Tu vero quae sit semita vera docens. Hic mihi coniunctum te consuetudinis usu, Signa voluntatis dico dedisse piae. Nil dubitans igitur te supplice quaeso libello, Dat quoque supplicibus quae petiere Deus. Sunt tibi — namque scio — sacri bona dona lavacri Candelae, matris iam parientis opus. Et quoque Pergameo dictas de homine chartas Usibus ereptas impietatis habes, Quo potes ergo valens, nil paupertate valentem Auxilio releva, perpetuoque vale. 58. [106] Ad dominum Martinum Malobicenum Docte vir et multum sacris addicte Camenis Brodensem propria qui regis arte scholam, Sinceram placida tibi defero mente salutem. Contingit Domino quae nisi dante Deo, Nostra tibi forsan quid portet littera quaeris? Littera pertenui nuntia scripta stilo? Est ea causa levis, causam nec iudico dignam Quae merito ad tantum sit referenda virum. Ut tamen hoc tenui pateat mihi ianua scripto Notitiae dudum iam referenda tuae. Quin scribam prorsus res me non ulla moratur, 349