OCR
10 10 15 Vir guo Varralia est maius in urbe nihil, Sic tibi longaevam producant fata senectam Grundeli salvus sic peramande, vale. 56. [104] Ad Nicolaum Tolnensem Nudus eram tenui texisti corpora lino, Pauper et adiuvit me tua larga manus. O Nicolae, quibus tantum pietatis amorem Eloquar eloquiis et tibi gratus ero. Grata Deo pietas vitae promissa futurae Accipit et fruitur munere laeta suo. Et tibi nil dubita pro tali munere largus Veridicusque dabit praemia digna Deus. Ad quem supplicibus pro te suspiro querelis, Quae mea ne careant pondere vota, vale. 57. [105] Ad Valentinum N. pastorem in Schiroka ultra Varralium Inclita Musarum studiis nunc tecta relinguens Suscepi longum iam pede fessus iter. Propter guos mecum debebam ferre libellos, Cum tuus in Schiroka scilicet hospes eram. Fructiferae guando regnabant tempora messis, Syrius et calidos usserat igne dies. Sed tua difficiles pietas me corporis aestus Ferre dolens, verbis talibus usa fuit: Aedibus in nostris quae portas pondera linque, Haec ego transmittam, Valeriane, tibi. Sic feci interea sed magna incommoda sensi, Dum carui placidis utilibusque libris, Atque velut duram nullus proscindit aratro Instructus, ni sic bobus arator humum. Sic ego non potui procul existentibus illis, Officii recte munia obire mei. Ergo velim puero tradantur protinus isti, 348