Vir guo Varralia est maius in urbe nihil,
Sic tibi longaevam producant fata senectam
Grundeli salvus sic peramande, vale.
56.
[104]
Ad Nicolaum Tolnensem
Nudus eram tenui texisti corpora lino,
Pauper et adiuvit me tua larga manus.
O Nicolae, quibus tantum pietatis amorem
Eloquar eloquiis et tibi gratus ero.
Grata Deo pietas vitae promissa futurae
Accipit et fruitur munere laeta suo.
Et tibi nil dubita pro tali munere largus
Veridicusque dabit praemia digna Deus.
Ad quem supplicibus pro te suspiro querelis,
Quae mea ne careant pondere vota, vale.
Ad Valentinum N. pastorem in Schiroka ultra Varralium
Inclita Musarum studiis nunc tecta relinguens
Suscepi longum iam pede fessus iter.
Propter guos mecum debebam ferre libellos,
Cum tuus in Schiroka scilicet hospes eram.
Fructiferae guando regnabant tempora messis,
Syrius et calidos usserat igne dies.
Sed tua difficiles pietas me corporis aestus
Ferre dolens, verbis talibus usa fuit:
Aedibus in nostris quae portas pondera linque,
Haec ego transmittam, Valeriane, tibi.
Sic feci interea sed magna incommoda sensi,
Dum carui placidis utilibusque libris,
Atque velut duram nullus proscindit aratro
Instructus, ni sic bobus arator humum.
Sic ego non potui procul existentibus illis,
Officii recte munia obire mei.
Ergo velim puero tradantur protinus isti,