OCR
60 65 70 75 80 85 90 95 Omnia communes Dominus fabricavit in usus, Alter in alterius commoda natus homo est. Accinctus valido dependeat ensis ab armo, Non ut is insidias, sed tibi portet opem. Quin neque devictum crudeli morte necabis, Qui vitam voluit ferre mucrone tuam. Victori decus est victis donare salutem, Qui necat est fusi sanguinis ille reus. Fraude, tuae sulcos adiungere desine terrae, Nec tuus alterius iugera vomer aret. Est furti species alienos laedere fructus, Fructiferos igitur ne populemur agros. Advena patricio cum cive meretur honore, Sic quoque natura praecipiente coli. Nullus adhuc stabilem sedem possedit in orbe, Omnis in hac exul valle moratur homo. Pestis avaritiae vitiis alimenta ministrat, Cogit in omne seclus pestis avaritiae. Immunes quis enim vidit fraudisque dolique? Quem sic nummorum foeda Cupido tenet. Haec rabies sanctos corrumpit et impia mores, Non alit hoc mundus foedius iste scelus, Atque utinam natum numquam genitumque fuisset Per quod tot reges tot cecidere duces. Cognatas intermiscet fera praelia dextras, Sanguine devinctis bella necemque struit, Multi namque suos fratresque patresque trucidant, Quos tenet hoc caeco, turpe furore scelus. Qui non illa referi quae sentit pectore verba, Mendacis vere nomen et omen habet. Si tibi contingat rerum prudentia maior, Consilio socios dirige sponte tuos. Unicus est vere dives sapiensque potensque Haec tria dans nobis munera magna Deus. Ergo licet doctus, sapiens, robustus, haberis Authori laus est illa ferenda Deo. Tristia praeteritis de rebus corda medullas Exiccant vitae parturiuntque necem. Nil iuvat elapsos tristem pervolvere casus, Quod semel est factum fata redire negant. Verbera praecipiti caveas admittere dextra, Fervida saepe gravem suscitat ira necem. 342 23. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31. 32. 33. 34. 35.