OCR
10 15 20 25 30 48. [89] Ad Georgium Bulgar, Valerianus Mader Bannoviae rector legat haec mea scripta iuventae, Qui proprium nomen rura colentis habet. Salve Bannoviae decus, o Bulgaria proles, Quo patriae celebris fama rigente viget. Ignea ceu rapido fertur scintilla volatu, Quam pellit tumido folle premente faber. Nec mora splendentem volitans amittere lucem, Cogitur, in cinerem versa repente levem. Nostra Cupidineo sic corda accensa furore Fragrabant nimio mons velut Aetna rogo. Ut subito ex arsi sacro succensus amore, Sic cito conceptus pectore fugit amor. Qui tepido gelidas de corde recessit in auras Nec magis excruciat corque caputque meum. Quis faber hos in me — quaeris — commoverit ignes, Scilicet is mundi qui fabricavit opus, Non Cytherea tui didici praecepta magistri Qui teneri doctus scriptor amoris erat. Virginei socius nec quoquam tempore coetus, Tu mihi testis eris, Bulgar amande, fui. Ast in amore valet ratio nil, nilque voluntas, Propertius. Naturae sequimur semina quisque suae. Decoquit appositas natura Mulciber undas Nec tamen id faciat qua ratione tenet, Omnes naturae sic hos parere necesse est, Qui primo nati de Genitore sumus. Ne vero doleam quod me solaris amice, Maxima pars animae sic quod adempta meae. Officium veri praestas fidique sodalis Nam tua me multum carmina blanda iuvant. Quae quoties relego, cogor ridere, meaeque Tristitiae carmen pharmacon illud erit. Talia quin etiam mihi tu medicamina plura Ne cessa quaeso, mittere, mitte vale. 336