Ipsius hic guoties mentio facta fuit.
Nam nostros celebri complevit nomine fines,
Omnis ut hunc populi coetus in ore ferat,
Talibus instillans hominum rumoribus aures
(Eius ut adventus cognita fama fuit),
Cui secreta solet magnus committere praesul,
Consilia et sentit quo relevatus opem.
Zaluzki patrias ascendere fertur in oras,
Zaluzki propria nobilitate potens.
Huic non causa fuit tantum repetisse penates
Adventus quamvis haec quoque causa fuit,
Vicinam sed enim quo curet Trenczinio arcem,
Scilicet oeconomo quae caret orba suo,
Hic quoque dum nostras rumor pervenit ad aures,
Nuntia mire animo grata fuere meo.
Nam quis non tanto complaudat amicus amico,
Quo maior non est sanguinitate mihi,
Scilicet eximio superasti solus honore
In nostra quotquot sanguinitate manent.
Attamen obscuros non est fas temnere amicos,
Ipsorum ex alto donaque despicere.
Divitiis qui sunt amplis opibusque beati,
Hi tibi ceu par est splendida dona ferant
Non ego cum maius, dignum te, munus habebam,
En tibi divitias, carmina mitto meas.
Carmina quae gratae testantur gaudia mentis
Multaque sincero pectore fausta favent.
„Qui non multa potest aliis praestare, precetur
Praestet ut omnipotens, qui regit astra, Deus.”