OCR Output

20

25

30

35

40

10

Et sua pelliculis membra onerare solent.
Tempore praecipue brumae, gui sacra freguentant
Limina, deberent veste decente tegi.
, Sed fortuna pios exercet semper inigua,
Successum interea mundus iniguus habet,"
Ergo, care pater nato, succurre paternam
Qui non ingrato pectore figet opem:
Solus es, immensi post numina sacra parentis,
Spes mea praesidium gloria cura decus.
Patria prosequitur quod tanto clara favore,
Me tuus est tanti causa favoris honos:
O praedulce patris prudentis nomen honestum,
Has ego divitias arbitror esse meas.
At decus ornatumque solet quia vestis honesta
Conspicuo qui stant addere nempe loco.
Fac precor ut pietas tua nostros induat artus,
Pendeat eque humeris vestis honesta meis:
Excitet hoc hominum ut facias te fama bonorum,
Laudibus id factum qui super astra ferent,
Atque celebrabunt animum sermone paternum,
Maxima quod sobolis sit tibi cura tuae.
Sit tibi cura tuae sobolis dum munere vitae
Fungeris, hoc caeli qui regit astra cupit.

40.
[75]

Ad eundem dominum patrem carissimum

Rara avis et vario pennas conspersa colore
Mittitur a nato quae tibi, care pater.
Est herbas inter prata atque virentia densas
Ad dextrum curva falce secata latus.
Maternis pullos alis dum protegit, ipsa
Dum pullis vitam praeparat, icta cadit.
Est amor in pullos brutis quia tantus aviclis,
Cur sobolem sapiens non redamaret homo.
Symbolon ergo tibi naturae mitto potentis,
O pater, ut noster sic quoque duret amor.

323