OCR
35 40 45 50 55 60 65 70 Causa puergue Dei linguere tecta Patris? Caelestes superant terrestria climata sedes? Res est in terris maior? An axe poli? Huc tua te bonitas, huc efficiosa voluntas Non tulit ullius commoditatis opus. Nam dedit ut casto te virgo puerpera partu, Asperior quavis sors tua sorte fuit: Ver aberat tandem tepidus, non affuit aestas, Nec fuit autumnus, sed glacialis hiems. Irus habet brumae calfactum tempore tectum, Ast te, Nate Deo, frigida tecta tenent, Sordidior non hac tota locus ullus in aede. Quam quo declinas Christe fuisset, erat: Non tibi de molli substernit gramine lectum, Mater at o sanctum stramine ponit onus. Stramina quae bruto pecori substrata fuerunt Sunt tibi pro molli, sancte puelle toro. Non igitur propria spe commoditatis adactus Nasceris, illius nos tibi causa sumus. Nempe tuo nobis ut munere vita rediret, Peccato primus quam violavit homo. Nec tamen interea sancti tua turba ministri, Haec tanta in tacita gaudia mente premunt, Gloria caelesti ast aiunt: sit honorque parenti Promissum explevit quod bonitatis opus. Terricolis vero fiat, pax alma salutis Quicumque in Nato spem posuere Dei. Angelicus magnum si tantis laudibus effert Hoc opus aetherea missus ab arce chorus, Nostra quibus verbis et quo tibi carmine grates Musa, Dei soboles inclita Christe canet? Laus tibi sit Nato, sit honos et gloria semper, Cuius salva manet munere nostra salus. Rursus ut amissis potiamur sedibus, olim Excussus quibus est labe notatus homo, Quin itidem summo, sit honos et gloria Patri, Cuius tu nobis es bonitate datus. Nec non Spiritui sit honos et gloria sancto, Virgine conceptus Filius unde Dei es, At vero summi Iesu, puer alme, tonantis 321