OCR
20 Ergo etiam iusto est dignus honore liber." 38. [70] De Filii Dei admiranda nativitate in honorem et gloriam ipsius dedicata, in Cassoviensi Camera, caesareae maiestatis consiliario, domino Anthonio Thal Annus ut iste tibi sit felix auspice Christo Nobilis eximia vir pietate, precor. Teque puer vena deductos paupere versus Hos, rogo, praesenti sumere mente velis. 5 Orbe quibus nati cecini cunabula regis, Nostra venit cuius munere parta salus. Ipse velut circum raro de vimine septam, O dolor, in vilem cogitur ire domum, Tristia perpessus glacialis frigora brumae, 10 Haec adeo puero sors truculenta fuit. „Ast tu forte volens puero succurrere Iesu Largiter ipsius membra relicta iuva.” O puer Emanuel, pueri tu dirige pennam Per cunas qui vult laudibus ire tuas. 15 Namque dies agitur, celsi qua Rector Olympi Existens, casta virgine natus homo es. Quae, mihi cum linguis si plurima guttura dentur, Laudabo numeris, num tua facta satis? Non, si psalmographi tribuatur copia linguae, 20 Angelico vel sim praeditus eloquio, Qui sine principio, cui non est terminus ullus, Hunc elegis brevibus prendere posse putas? ‘Tu prius, immensi fieret uam machina mundi, Cum Patre, cum sacro flamine Nate manes, 25 Aeterni Verbum tu diceris esse parentis, Quo capiunt vitam cuncta creata suam: „Indivisus ut est solis cum corpore fulgor, Sic tu naturam cum Genitore geris.” Immensam veluti perfundit lumine terram, 30 Sol ubi flagrantes aequore ducit equos, Sic tuus illustrat mortalia pectora fulgor, Qui tribui nulli te nisi dante potest. lussit ad immundum quae te descendere mundum 15 Rector Olympi] cf. Ov. met. 2, 60; Ov. met. 9, 499; Lucan. 2, 4; Lucan. 5, 620. 320