Cuius prima, daret vitae ut vestigia rectae.
His male vivendi guibus est nondum impius usus,
Ad nostra hinc longo manavit tempora more.
Ne vero haec animi careant spectacula fructu
Corporis externa et pascamus lumina tantum,
Omnibus haec pariter bis guingue imitanda dabuntur.
I. — Cervicem attollit velut in certamine gallus,
Gallus ovansgue suos figit cum pondere gressus
Ingenuo vultu, sic te decet esse palaestram
Qui petis hanc, clarias recolis qui rite Camenas.
II. Cominus adversum dum fertur in antagonistam
Innuit is, laqueis tractare haud bella dolosis
Esse pium telis, sed contra opponere frontem.
III. De domitis alas quatiens velut hostibus ille
Gestit et excelsum culmen petit in bene gestis,
Sic decet eximiam rebus gestire iuventam.
Ast victus veluti tenebras inquirit opacas:
Sic quoque devicti capiat confusio vultum.
IV. Viribus at victus ceu mox redit ille renatis,
Rem dubiam rostro tentans decernere acuto,
Haud aliter studii faciet sectator honesti
Intendetque suae summo conamine mentis
Vires, ut socium in cursu praevertere possit.
V. Ceu loca celsa petit cristis circumdatus ales,
Sic alacris tu virtutis fastigia scandas,
Atque tuos semper studeas superare sodales.
VI. Non somno indulget, sed voce silentia turbat
Excubitorque diem mortalibus indicat ales
Plumea, dum silvis repetunt animalia nidos,
Scilicet et tepidas rostrum fixere sub alas.
»Nec tibi fas molli totam requiescere lecto,
Esse putes noctem, Nyphalia sacra colenda
Sunt tibi, continuant alii dum nocte quietem.”
48 requiescere lecto] Tib. 1, 1, 43; Prop. 1, 8b, 33.
50 nocte quietem] Sil. 17, 160; Verg. Aen. 7, 414.