OCR
20 25 30 35 10 Corporis non hic habitum probavit Splendidiorem. Hic Dei prolem digito, abluentem Sanguine et nostros proprio reatus Monstrat, atque hunc Iordanis iste vates Mersit in unda. Sed quod atrocis scelerosa taxat Crimina Herodis, iubet ut miselli Ense praecisum caput adferatur Lance Ioannis. Cede crudeli perit hic beatus Vera qui Christi documenta sparsit, Sic malus sanctis tribuit ministris Praemia mundus. O Deus, vasti fabricator orbis, Robora nostras pietate mentes, Ut tuo pro nomine perferamus Cuncta pericla. 17. [32] Ad egregium dominum Ioannem Storcium, sympatriotam carissimum dedicatoria Civibus ingenuae quos enutriere Camenae, Debetur duplici nomine dignus honos, Tum quia consilio prudenti iura gubernant, Tune quia res illis publica clara manet. »Urbibus haud magnam dant splendida moenia laudem, Quod sensu lapides et ratione carent.” Est neque divitiis respublica clara caducis: Divitiae pereunt, moenia celsa ruunt. Si quid habet verae celeberrima patria laudis, Hoc habet a doctis quos nutrit illa viris. Storcius in quorum celebratur classe Ioannes, 286