OCR Output

Virgineis tulit haec mollia verba labris:
Scis bene Bannovii qui sceptra scholastica gestat,
Fraterno quod sit iunctus amore mihi.
15 Hic rogo quapropter nostro tu nomine scribas
Ad thalami ut veniat sacra colenda mei.
Ista pudibundo postquam dedit ore, puella
Promissis abiit reddita certa meis.
Ad sacra coniugii venias idcirco vocatas,
20 Non illis quam tu gratior hospes erit.
Frater es, ergo tuae fac sis conviva sororis,
Cum veniet thalami coniugiique dies.
Coniugibus vult nos Christus salvator adesse,
Quod Christus fecit nec tibi turpe puta.

16.
[31]
Carmen sapphicum patriam, parentes, educationem, res gestas et exitum vitae
loannis Baptistae breviter continens

Si Deus cuius reperitur ore
Nil doli, summo celebrat favore
Elisabethae sobolem, Ioannem
Nomine dictum.

5 Cur tuos nostrum celebrare carmen
Cessat, o vates pie, sancte, honores
Editus quo non spatioso in orbe
Celsior arte.

Natus est orbis Solymae potentis
10 Moenibus, sedes fuerat sacrati
Quae Dei verbi pariterque Iesu
Omnipotentis.

Patre lucem Zacharia ministro
Seminis divi, genitricis atque
15 Hausit ex casta, sterilis fuit quae
Prorsus Elisa.

Vilibus ventrem saturavit ille,
Melle silvestri pariter locustis,

285