OCR
105 110 115 120 125 130 135 140 Festa, nihil sana quae ratione gerit. Turpia Thyrsigeri furias et festa perosus, Nobiscum studiis deditus ille fuit. Otia nec tulit huic canis Erigoneius aestu, Frigida sed studiis templa dedere locum. Templa nimis parvae quae sunt vicina Sareptae, Quippe schola templis nil prius esse potest. Haec dat doctiloquos vicina petita ministros Pastores Domini non aliunde gregis, Haec bene prudentes tibi dat respublica cives, Evehit obscuros cultaque saepe viros. Ut Maro testis et est Romanae gloria linguae ‘Tullius, obscuro natus uterque patre. Atque parentales hac tu ratione penates Et patris ornasti nobilitate domum. Excellens proprio populares nomine cunctos, Dum recolis Musas, pectore, mente, sacras. Unde geris sancto nactus baptismate nomen Omina nominibus nam quis inesse neget? Fallor? Es hoc etiam, quod vincis, nomine dictus, Omne voluptatum sed utilitate genus. Sedulitate parem nam longis tractibus ullum Vera cano, potui non reperire tibi. Hinc desiderio quoties redisse volebam, Atque tuae rursus quaerere tecta scholae. Talia sollicito versanti pectore quadam Astitit ante meos nocte Minerva pedes. Atque ita sollicitus iuvenis, cur angeris inquit? Quando tenebrosae noctis aguntur equi? An quia sede parum prudentem paenitet alma In longas peregre sic abiisse vias. Aut praeceptorem pedibus precibusque petitum Ereptum — votis — angeris esse tuis: Desine languidulas cura siccare medullas, Nil iuvat elapsis cor cruciare malis. Ecce Patakina, quem luges lector in urbe , Militia. Militiae cuius castra sequaris erit. Dixerat et tenues mox se subduxit in auras, Exequor edictum, docta Minerva, tuum. Ac duodena regit qui signa volubilis anni 277