OCR
115 120 125 130 135 140 145 150 Saxo rebellantem per multos Carolus annos Armis non potuit guem superare suis. Ac tandem longo belli certamine victum Expulit in fines nobilis, Hunne, tuos. Cuius Marte suo possedit vitibus agros, Quos nunc ignota sed prius arte colit. Nec dum relligio viguit tunc vera per orbem, Nam mundus coluit tunc simulacra papae. Iam sed ubi tenebris lux est exorta fugatis, Quae locat in summum spemque fidemque Deum. Illa suos unde est egressa remittit ephebos, Hine culti redeunt moribus arte domum. Et qua suscipiunt caelestis semina verbi, Hac alios rursus dexteritate docent. Atque sacramentum specie sub utraque ministrant, Cena Redemptoris cum celebratur eis, Infantesque sacro perfundunt usque lavacro, Haeredes regni sunt quia Christe tui: Ast quoque degeneres habet haec provincia natos, Haeresis authores progenuitque graves, Qualis pestiferae taeterrimus haeresis author, Arrius Eumenidum sanguine cretus erat, Turcarumque pares qui nomen acinace Christi Perdere confessos nocte dieque parant. „Haereticum sed enim maiora incommoda virus, Martia quam bellis qui rapit arma, facit Vilius est corpus divinae particula aurae Turca ferox corpus sed necat ille animam.” Franciscus Davidis et . . m Georgius Blandrata Primus et haec ausus Franciscus peste Davidis Arrianorum Transsylvana fuit commaculare loca. Blasphemorum in Factus ab Italia profugus Blandrata secundus, Transytoania duces. Principis hunc instar numinis aula colit. Hi duo tot miseros leto immersere profundo, Quot solet ingrediens dirus ovile lupus. Sanctam blasphemo Triadem calamoque negantes Oreque, vah, nullo facta piando modo. Ipse meis quoties blasphemos auribus hausi, O veneranda Trias, quos vomuere sonos. Non ibi baptismi tinguntur fonte puelli, 272